Певец: Corvus Corax
Песня: Quid Agam
Сколько длится: 05:49
Текст песни просмотрен: 580
Понравилось?: 0
Вот текст песни:
Mundi delecatio dulcis est et grata,
eius conversatio suavis et ornata
Ecce merces optime conspice nitorem!
Hec tibi conveniunt ad vultus decorum
Mundi sunt delicie, quibus estuare
Volo nec lasciviam eius devitare
Hec sunt odorifere quas si comprobaris,
Corporis flagrantiam omnem superabis.
Heu, vita preterita, vita plena malis,
Luxus turpitudinis, fons exitialis,
Heu, quid agam misera, plena peccatorum,
Que polluta palleo sorde vitiorum!
Pro mundan gaudio vitam terminabo,
Bonis temporalibus ego militabo.
Hoc ungentum si multum cupitis,
unum auri talentum dabitus.
Nil curans de ceteris corpus procurabo,
Variis coloribus illud perornabo.
Aliter nusquam portabitis.
!Optimum est! - !Optimum est!